Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Varadinum (Dacoromanice: Oradea;Hungarice: Nagyvárad; Theodisce: Großwardein) urbs in Romania est, in Biharensi comitatu Transsilvaniae. Urbs ipsa 196.367 incolas habet (secundum censum 2011); area metropolitana cuncta circa 220,000 habet. Varadinum inter urbes florentissimas Romaniae est.
Urbs prope finem Hungaricam est, ad Chrysium Rapidum flumen.
Varadinum historiam inivit in 1113. Arx Varadinensis, cuius ruinae etiamnunc manent, primo in 1241 nominatus est propter reparationes rapidas et subsidiarios necesse ut impetum in urbem a Mogolibus et Tartaris praeveniant. Non ante saeculum 16 autem erat quod urbs in vero increscere incepit. In saeculo 18, Franciscus Antonius Hillebrandt architectus Vindobonensis urbem designavit secundum modum Barocum; a 1752 multa aedificia historica constructa sunt, sicut Ecclesia Cathedralis Rom.Cat.(baroc), Palatium Episcopi, et Muzeul Ţării Crişurilor (Museum Terrae Chrysii).
Varadinum perdiu inter urbes florentiores Romaniae erat, propter locatione prope finem Hungaricam quae portus ad Europam Occidentalem esse facit. Post 1989, Varadinum renovationem fiscalem expertum est, non nimis de industria technica sed magis de industria ministratoria, propter basim sua consumptorum.
Varadini ratio inopiae negotii 6.0% est, minus quam Romaniae cunctae sed maius quam Biharensis comitatus 2%. Varadinum moderne producit 63% Biharensis comitatus productionem industrialem, dum 34.5% populationis comitatus habet. Industriae praecipuae sunt supellex, textilia et vestis, calceamenta, et cibi.
In 2003, Lotus Mercatus in Varadino patuit, urbis primum forum mercatorium.
annus | incolae | % Valachi | % Hungari |
---|---|---|---|
1910 | 69.000 | 5.6% | 91.10% |
1920 | 72.000 | 5% | 92% |
1930 | 90.000 | 25% | 67% |
1966 | 122.634 | 46% | 52% |
1977 | 170.531 | 53% | 45% |
1992 | 222.741 | 64% | 34% |
2002 | 206.527 | 70.4% | 27.5% |
2011 | 196.367 | 68% | 23% |
Secundum censum 2002, assunt:
Urbs comprehendit hos vicos, qui quartarii vocatur (Dacoromanice: cartiere):
Systema vehiculorum publicorum ab OTL administratur. Compositum est 3 traminum, et nonnullorum laophororum. Urbs tres stationes ferriviae habet: mediam, occidentalem, et orientalem. Occidentalis “Vest” in vico Ioşia est, et media “Oradea” in media urbe, prope vicum Vie.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Varadinum spectant. |
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.