Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Dusseldorpium (Theodisce Düsseldorf) est urbs in Germania et caput Rhenaniae Septentrionalis-Westphaliae civitatis Germanicae. Urbs est ad ripam Rheni fluminis in Rhenania sita.
Circa 643753 incolae urbem habitant. Dusseldorpii etiam est sedes regiminis civitatis Rhenaniae Septentrionalis-Westphaliae.
Verbum carnelevarii est Helau. Civitas est aemulatrix Coloniae.
Die 14 Augusti anno 1288 Dusseldorpium statum civitatis accepit.
Post bellum grande 8 Martii 1921 Francogalli et Belgae Dusseldorpium et Thuiscoburgum occupaverunt. Duobus annis post ex illis oppidis totam regionem Ruranam occupaverunt.
In fine belli mundani alterius ut nonnulli cives a socialistis nationalibus interfecti sunt. Oppidum tamen sine pugna militibus CFA deditum est.
Hic sunt multae mensae argentariae et administrationes et societates mercantiles et societates quae praestant damnum vi elementorum illatum. Multae societates Iaponicae hic sedes habent, quam ob rem in urbe etiam cultura Iaponica invenitur. Praeter Londinium hic fortasse est maxima ut dicitur colonia Iaponica continentis Europae.
Cervisia urbis vulgo alt dicitur seu cervisia "alte" braxata et est colore fusco. Vocabulum Germanicum alt vetus dicit sed revera a verbo Latino altus derivatum est quia haec cervisia "alte" braxatur.
Commeatus publicus constat ex viis stratariis atque ferriviariis subterraneis atque laophoris. Urbs Ferrivia urbana rapida vicinis coniuncta est. Civitas etiam aeroportus habet ubi ferrivia elevata est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dusseldorpium spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 51°13′52″N 6°46′21″E • OpenStreetMap • 3231903, 6553022 GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • "05111000" apud Statistik-Portal • Store norske Lexikon |
Aquae Mattiacae • Berolinum • Brema • Dresda • Dusseldorpium • Erfordia • Hamburgum • Hannovera • Kielia • Magdeburgum • Moguntiacum • Monacum • Potestampium • Saravipons • Stutgardia • Suerinum | |