Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Anaemia (a Graeco ἀναιμία 'carentia sanguinis') est deminuta sanguinis facultas oxygenium transferendi, saepe indicium morbi. E reducta generatione erythrozytorum vel aucta deiectione vel mala distributione in corpore haec deminutio explicetur. In anaemiis diagnoscendis cognitio copiae haemoglobini et in sanguine et intra singulos erythrozytos, atque voluminis singulorum erythrozytorum momentum habet.
Species generis vel aetas | Hb valor terminalis (g/dl) | Hb valor terminalis (mmol/l) |
---|---|---|
Infantes (0.5–5.0 annorum) | 11.0 | 6.8 |
Pueri (5–12 annorum) | 11.5 | 7.1 |
Adulescentes (12–15 annorum) | 12.0 | 7.4 |
Feminae non gravidae (>15 annorum) | 12.0 | 7.4 |
Feminae gravidae | 11.0 | 6.8 |
Masculi (>15 annorum) | 13.0 | 8.1 |
Anaemia est symptoma deminutionem copiae haemoglobini indicans. Non semper, sed saepissime numerus quoque erythrocytorum reductus est. Causae variae notae sunt sicut erythrocytorum formatio reducta in medulla ossium, et detractio aucta ' in splene (→splenomegalia). Igitur anaemia detrimentum corporis sive vulnerum sive morbi causa indicat, per exempla: