Petrus Erdő Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
archiepiscopus Archidioecesis Strigoniensis-Budapestinensis | |
titulus Sanctae Balbinae | |
Natus | 25 Iunii 1952 |
presbyter ordinatus | 18 Iunii 1975 |
episcopus nominatus | 5 Novembris 1999 |
episcopus consacratus | 6 Ianuarii 2000 |
Cardinalis promulgatus | 21 Octobris 2003 |
a papa | Ioanne Paulo II |
Petrus Erdő (natus Aquinci, Hungarice Budapest, die 25 Iunii 1952), alumnus apud Lateranum, olim professor Universitatis Catholicae de Petro Pazmany nominatae, est cardinalis presbyter Ecclesiae Catholicae titulo Sanctae Balbinae. Fuit episcopus auxiliaris Albae Regalensis (titularis Puppitanus) ab anno 1999; ab 2002 archiepiscopus archidioecesis Strigoniensis-Budapestinensis et Primas Hungariae. Erdő conclavibus mense Aprili 2005 et mense Martio 2013 adfuit, quae Iosephum Ratzinger et Georgium Marium Bergoglio papas creaverunt.